Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 5: Versus 12

Quoniam merces vestra copiosa est in coelis.Non in volubilibus, cum non in rebus volubilibus merces aeterna esse debeat, sed in spiritualibus firmamentis, ubi habitat sempiterna justitia. Jam ergo sentiunt hanc mercedem qui spiritualibus bonis gaudent. Sed perficietur cum mortale hoc induet immortalitatem.Sic enim persecuti,etc. Temperat exemplo rigorem passionis. Tribus modis fit persecutio: odio cordis, dictis, factis.
(* Traductions européennes)